- ROTUNDA Figura
- ROTUNDA Figurauti omnium reliquarum capacissima, ita et perfectissima est: proin aliae eo capaciores, quod ad rotundam propius accedunt. Hinc facile apparet, cur caelum caelestiaque corpora; item elementa et mixta, uti plantae ac animalium membra, testae etiam cochlearum, rotundae sint figurae. Cur item animalia pleraque opera sua faciant rotundae, vel figurâ ad eam proxime accedente: ut aves nidos suos, araneae telas; et apea hexagonâ figurâ cellulas suas figurant. Interim, sicut exquisita rectitudo, ita perfecta rotunditas in nulla re est. Licet enim Aristoteles, de Animal. l. 3. textu 13. lineam rectam sphaeram aeneam in puncto tangeredicat: ut non est in rerum natura ulla sphaera, quae solum tangat κατὰ ςτιγμὴν, seu in puncto, verum semper parte aliquâ quae superficiei subiectam lineam planam attingit; quemadmodum Geometris obiciebat olim Protagoras, apud Aristotelem. Metaphys. l. 3. c. 2. etc. Verum, quam non est cernere oculis corporis, hanc Mathematicus, ope abstractionis, videtoculis mantis, Vossius, de Scient. Mathemat. c. 1. §. 10. Et hinc est, quod in rebus plurimis in perfectionis symbolum Rotunditas assumpta fit, in Templis, Pileis Doctoralibus, aliisque. Uti enim de Pileis aliquid aspergam, licet Pilei, Doctoribus in Academiis imponi soliti, apud nonnullos quadratae figurae sint, ut supra vidimus, Rotundum tamen suô tempore fuisse, notat Petrarcha de Remed. dial. 12. l. 2. quod similiter de suis Cadomensibus, scribit Petrus Lenaudiere, tr. de privil. Doctorum part. 1. quaest. 3. ubi hanc tradendi Pilei formulam refert: Accipita Biretum rotudum, ad modum coronae, in signum sanctitatis et veritaris ac doctrinae, ut tales sitis in mente, quales fueritis inconversatione, nec a docendo cessaveritis, quia non coronabitur in regno caelorum, nisi qui legitime certaverit. Vide Anselm. Solerium, de Pileo, sect. 10. et supra Pileus. De rorundis Mensis, vide supra Delphicae, item Mensae rotunda: de rotundis Vestimentorum generibus, qualia suêre Toga, Paenula aliaque, vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiava, et supra, ubi de Quadrato actum, ut et hic infra. Sed et rotundis Navibus, antequam Iason longas excogitâsset, Veteres usi sunt: ideoque illarum pluribus nomina a rotundis vasis imposita legimus, quales erant Γαυλοὶ, Κάνθαροι, Κύμβαι, Κελέβαι et aliae id genus. Vide Anton. Thysium ICtum, Notis in A. Gell. l. 10. c. 25. uti de aliis huc facientibus, supra in Circuli.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.